![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5f/Hirnmetastase_MRT-T1_KM.jpg/640px-Hirnmetastase_MRT-T1_KM.jpg&w=640&q=50)
Tumor systematis nervosi centralis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tumor systematis nervosi centralis fit, cum intra systema nervosum centrale (SNC) - quod est cerebrum et medulla spinalis - cellulae non normales oriuntur[1]. Tumor cerebri fit cum intra cerebrum, tumor medullae spinalis cum intra medullam spinalem cellulae non normales oriuntur. Tumores SNC (systematis nervosi centralis) sunt tumores sensu stricto telarum neuroepithelii systematis nervosi centralis benigni vel maligni. At tumores sensu lato, et secundum classificationes currentes, sunt alii quoque tumores circum cerebrum ut meningiomata.
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5f/Hirnmetastase_MRT-T1_KM.jpg/320px-Hirnmetastase_MRT-T1_KM.jpg)
Tumor vocitatur quoque primarius, ut dum cellulae eius ex cellulis vel cerebri vel structurarum cerebro sociatarum, immediate ortae sunt. Vocatur tumor metastaticus, cum tumor ab alia corporis parte emanavit et metastasem in cerebrum diffundit (metastasis cerebralis). Nominatur metastasis etiam tumor secundarius. Invenitur, contra, primarius tumoris metastatici alibi, non raro in cute (melanoma), mamma, colo, renibus, nasopharynge. Pariter metastases spinales occurrunt.
Ad tumores dignoscendosque separandosque classificationes utiles sunt: Classificationes tumorum systematis nervosi centralis notae per Ordinem Mundi Sanitarium (OMS) divulgantur. Versio praesens (quinta) anno 2021 emanata est[2].
Secundum classificationem OMS 2021 tumorum SNC distinguuntur hodie: gliomata et tumores glioneuronales et tumores neuronales, tumores plexus choroidei, tumores embryonales, tumores pineales, tumores nervorum cranialium et paraspinalium, meningiomata, tumores mesenchymales et non meningotheliales, tumores melanocytici, tumores haematolyphoidei, tumores cellularum germinativarum, tumores regionis sellae, et metastases cerebrales (metastases in systemate nervoso centrali). Circiter 30 — 50 % omnium tumorum cerebri sunt gliomata. Ex eis 50 % maligna glioblastomata sunt, 25 % astrocytomata (quorum cellulae astrocytis similes sunt), 5 — 18 % oligodendrogliomata (oligodendrocytis similes), 2 — 9 % ependymomata (cellulis ependymoglialibus similes). Praeterea gliomata mixta, ut astrooligodendrogliomata vel oligoastrocytomata occurrunt.
Tumores maligni aut benigni esse possunt. Cum eo gradus instituendi ad tumoris progressum describendum necessarii videntur. De consuetudine gradus OMS 1-4 (ante 2021: I-IV) adhiberi solent. i Tumoribus SNC signum universale non est. Tumore crescente autem non raro nova, id sunt adhuc incognita, symptomata, ut capitis dolor, mane vomitus, convulsio[3] primo malum indicant.
Diagnosis medica per iconismum medicum et biopsiam et diagnosticam molecularem constituitur.
In tumores SNC tractando facultates therapeuticae diversae notae sunt, ut chemotherapia, operatio neurochirurgica, radiatio[4]. Ideoque decisiones therapeuticae in colloquiis tumorum elucidantur.