From Wikipedia, the free encyclopedia
Titus Fulvius Macrianus Iunior tribunus militum et usurpator fuit. Quando natus sit, ignoramus, sed mortuus est anno 261. Cum Valerianus imperator anno 260 bello Parthico a rege Sapore captus est, Ballista praefectus praetorio Titum Fulvium Macrianum, patrem Macriani Iunioris, Augustum novum proposuit. Sed is propter aetatem valetudinemque negavit. In eius locum filii creati sunt et ante 17 Septembris 260 Augusti proclamati sunt, Macrianus Iunior fraterque eius Quietus. Cum Quietus frater in oriente maneret, Macrianus cum patre in Illyricum profectus est. Pisonem contra Valentem proconsulem Achaeae miserunt, qui eius usurpationem non adiuvit. Piso Thessaliae imperator proclamatus a Valente, qui tum ipse purpuram sumpsit, necatus est. Paulo post Valens usurpator a militibus suis caesus est. Macriani autem pater et filius autumno 261 ab Aureolo, duce equitum Gallieni imperatoris victi et necati sunt. Quietus autem Edessae cum Ballista praefecto praetorio a Septimio Oedenatho, legato Syriae, eodem anno obsessus, captus, necatus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.