![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/76/Cruikshank_-_The_Radical%2527s_Arms.png/640px-Cruikshank_-_The_Radical%2527s_Arms.png&w=640&q=50)
Terroris Regimen
From Wikipedia, the free encyclopedia
Terroris Regimen aut simpliciter Terror est tempus Rerum Francicarum eversionis ab anno 1793 usque ad annum 1794, per quod plurimi homines, qui etiam antea Rerum Francicarum eversionem sustinuerant, supplicio affecti sunt.
- La terreur n'est autre chose que la justice prompte, sévère, inflexible.
- Terror est nihil aliud nisi iustitia prompta, severa, inflexibilis.
- Maximilianus de Robespierre
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/76/Cruikshank_-_The_Radical%27s_Arms.png/320px-Cruikshank_-_The_Radical%27s_Arms.png)
Per hoc tempus, Francia consilio salutis publicae a duodecim viribus constituto ducta, 35.000 40.000 homines necati sunt.
Terroris regimen exiit, cum propter coniurationem, cui etiam consilii salutis publicae aliqui socii, e.g Iacobi Nicolai Billaud-Varenne interfuerunt, die 27 Iulii 1794 Maximilianus a Robespierre de facto dominus consilii salutis publicae detentus est et insequenti die supplicio affectus est.