compositum chemicum From Wikipedia, the free encyclopedia
Tazobactamum est antibioticum beta-lactamo, ergo medicamentum pharmaceuticum quoque, in infectionibus tractandibus bacteriis secundum classificationem Gramiensem positivis atque negativis causa. Tazobactaumum ipsum paucos effectus antimicrobiales exercet, at in combinatione contra contagiones graviores utilissimus est, ut cum piperacillino[1] vel ceftolozano[2].
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Cognitores | |
---|---|
ChemSpider | 110216 |
PubChem | 123630 |
DrugBank | DB01606 |
Natura chemica | |
Formula summarum | C 10H 12N 4O 5S |
Massa molaris | 300.29 g/mol |
Natura pharmacologica | |
Codex ATC | J01CG02 (WHO) |
Tempus semivitae biologicum | 0.7—1.2 h |
Metabolismus | iecore (hepaticus), minus |
Metabolitus | M1 (inactivus) |
Excretio | renibus (80%) substantia non mutata |
Ad usum therapeuticum | |
Applicatio | intra venam |
Exempla morborum, qui ad Tazobactamum respondant, sunt pneumonia vel cystitis.
Adhibetur die ter, per venam solum.
Antibiotica beta-lactamo anulum beta-lactamum continent. Destructio anuli huius ope enzymi beta-lactamasis effectus antibiotic terminat. Nimirum inhibitores beta-lactamasis destructionem inhibent. Tazobactamum est talis inhibitor beta-lactamasis, et pariter unum ex antibioticis beta-lactamo.
Nomen IUPAC suum est acidum (2S,3S,5R)-3-methylo-4,4,7-trioxo-3-(triazolo-1-ylmethylo)-4λ6-thia-1-azabicyclo[3.2.0]heptanum-2-carboxylicum. Formula chemica summa Tazobactami est C
10H
12N
4O
5S, massa molaris sua 300.29 g/mol.
Tazobactum est tale medicamentum cum virtutibus destructionem antibiotici inhibiendi, simul antimicrobialibus tamen paucis, at in combinatione tandem, ut cum piperacillino, virtutes suas offert. Substantia in codice ATC reperitur: J01CG02 (WHO)
Cum Ciprofloxacini consumptione effectus secundarios et interactiones observati sunt. Effectus adversarii, qui observari possunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.