Rucratinus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rucratinus, Graece Ῥουκρατῖνος,[1] nomine nativo ركن الدين سليمان شاه Rukn al-Dīn Sulaimān Šāh, filius Clitzasthlan II e familia Selgiukidarum, fuit, fratre Caichosroi eiecto, sultanus Iconiensis ab anno 1196. Mortuus est anno 1204; successor ad sultanatum fuit filius Clitzasthlan III.
Nicetas Choniates imperatorem Alexium Angelum anno 1200 ait auro oblato Assassinum quendam suasisse ut Rucratinum trucidaret; Assassinum autem antequam id perfecisset captum esse.[2]