From Wikipedia, the free encyclopedia
Magia malefica[1] (-ae, f) seu maleficium est magia qua malum in homines imponatur, quave homines defraudentur vel fallantur.
In mythologia antiqua et in litteris mediaevalibus, maleficia putabant esse ob feminas artis magicae peritas, quae, sicut gentes credebant, malum pro Satana faciebant. Cum baculo, scopa, aut genista, secundum hanc mythologiam, maleficae per aerem volabant, herbaarum magicarum peritae erant, et male res incantabant.[2] In mythologia, nonnullos quoque maleficos mares esse putabant, et multa nomina maleficae velut saga[3], lamia[4], striga[4], venefica[4], et alia dabant.[5] Venefica (masculinus: veneficus) etiam stricto sensu est saga in venenorum ex herbis compositio perita.
Quod hodie nonnulli gentes credunt feminas magicae peritas et bonas et malas esse posse, in fabulis mythistoriisque hodiernis, sicut eis de Harrio Pottero deque Maga Tabellaria, vocabulo neutrali 'saga' (vel 'sagus') et 'maga' (vel 'magus') adhibetur loco vocabuli 'malefica' ('maleficus').
Medio aevo aetatibusque sequentibus, putatae sunt maleficae diabolo foederatae esse. Saeculis quinto decimo, sexto decimo, et septimo decimo, multae mulieres rerum magicarum accusatae et igne poenali consumptae sunt. In Malleo Maleficarum tractatur quomodo maleficae persequendae puniendaeque sint.
Exemplum est Balthasar de Dernbach, praelatus imperii, qui, Fuldam iterum Catholicam facere volens, violentiam sagarum persecutionem imperavit. Ille regnans anno 1602o usque ad annum 1605um trecentas feminas virosque crimine artis magicae torqui et tum morte multari curavit. Tum eorum pecuniam sibi confiscavit.
Balthasarum Nuss[6] centgravium et magistrum maleficarum (Theodisce Malefizmeinster) nominavit qui multos damnavit et crimine magiae vivos exuri curavit. Exempli gratia:
Anno 1598 Antonius Praetorius librum de lamiis et opera diaboli edidit. In eo libro sagaciter contra vanam persecutionem lamiarum vel sagarum argumentatus est.
Alium exemplum persecutionum maleficarum sunt iudicia maleficarum anno 1692o in oppido Salemsi habita, in civitate Massachusettensium in Civitatibus Foederatis Americae.[8]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.