Street (oppidum Somersetense)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Street est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nostro tempore homines fere 11 800 habitant. Street et Glastonia flumine Brue separantur. Nomen Street (i.e. "via strata") e propinquitate illius viae Romanae, quae posteriores Fosse Way nuncupabantur, derivatur.
Quick Facts
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°7′25″N 2°44′17″W
Situs interretialis
Locus: 51°7′25″N 2°44′17″W
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Mendip
Close
Ad Street vigebat officina calceorum societatis C. & J. Clark a Cyro Clark fratreque Iacobo anno 1825 conditae. Officina hodie deleta, calceis alibi confectis, praedia medio oppido Street extendentia in saeptum mercatorium conversa sunt, nomine Clarks Village.