From Wikipedia, the free encyclopedia
Stephanus Ostoia (lingua Bosnica: Stjepan Ostoja) fuit rex Regni Bosniae. Stephani Tuartci I illegitimus filius erat.
Familia
Insignia heraldica
Anno 1398, Helena Gruba regina Bosniae deposita, Stephanus Ostoia novus rex electus est. Is mox depositus est (anno 1404) quia terram unius principis prehendit. Stephanus Tuartcus II, frater Ostoiae, novus rex factus est sed quattuor annos regnavit. Ostoia ex exsilio revenit anno 1409 et cum fratre suo contendit usque ad annum 1412.
Ostoia de iure rex fuit sed de facto principes et duces Bosniae regnum gubernabant. Imperium Ottomanicum parvas partes regnorum occupavit.
Tres uxores habuit. Prima uxor regis fuit Vitača quam repudiabat anno 1399 quia ea plebeia fuit. Kujavam mox in matrimonium duxit. Ea genuit Stephanum Ostoiae qui heres Stephani Ostoiae fuit. Germanus Kujavae Reginae inimicus Ostoiae factus est et Ostoia repudiabat Kujavam anno 1415. Anno 1416, Ostoia Rex et Helena Ducissa Spalati (vidua Hrvojae ducis Spalati) nupti sunt. Dos Helenae Ducissae fuerunt terrae ducis Spalati. Duos illegitimos filios habuit: Stephanus Thomas (rex Bosniae) et Radivoj Ostojić.
Anno 1418, Stephano Ostoia mortuo, Stephanus Ostoiae novus rex factus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.