Spyridon Lamprus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Spyridon Pauli f. Lamprus (Graece Σπυρίδων Παύλου Λάμπρος; natus Corcyrae anno 1851; mortuus Peparetho anno 1919), filius Pauli Lampri numismatistae, fuit eruditus litterarum Graecarum aevi Byzantini, professor historiae et rector Universitatis Athenarum; sub rectoratu eius celebrata est annum 75um universitatis conditae. Fuit etiam primus minister Graeciae a die 10 Octobris 1916 usque ad diem 5 Februarii 1917. Mense Iulio eiusdem anni in exsilio missus est ad insulam Peparethum ut qui res politicas Graecas pro rege et contra Eleutherium Benizelum direxisset; ibi incarceratus mortuus est. Filia eius, nomine Lina Tsaldare, fuit minister rerum Europaearum inter annos 1956 et 1958.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/4c/Lampros-Signature.jpg/320px-Lampros-Signature.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b4/Spyridon_Lampros_1896.jpg/220px-Spyridon_Lampros_1896.jpg)
Spyridon Lamprus rebus gestis studuit Lipsiae, Lutetiae, Berolini, Londinii, Vindobonae, sed praecipue apud Universitatem Athenarum sub tutela Byzantinistae Constantini Paparregopuli.