Sivus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sivus[1] seu Siva[2] (scriptura devanāgarī: शिव , verbum Sanscritice 'felix' sonans) est maior Hinduismi deus et unus Trimurtis aspectus. Dictus est quoque "Shivus" vel "Shiva." In Shaivana Hinduismi memoria, Shiva videtur deus supremus; in memoria Smartana, is est unus ex quinque primis Dei formis.[3][4]
Adsectatores Hinduismi qui venerantur Shivam appellantur Shaivites vel Shaivas (Sanscritice: Śaiva) (Tattwananda 1984:45). Sivaismus, cum memoriis Vaiṣṇavae, quae vehementius dicunt Vishnu et Śāktam, et memoriis quae vehementius dicunt deam Devī sunt inter potentissimis Hinduismi sectis (Flood 1996:17).
Shiva usitate colitur forma lingae, aliquando appellatae Shivalingae. In imaginibus, usitate ostenditur penitus meditans, vel forma Natarajae, domini saltationis, tandavam saltans super Maya, daemone inscientiae.
In aliis sectis Hinduisticis, Brahma, Vishnu, et Shiva sunt tres primi divinitatis aspectus, coniunctim dicti Trimurti. Hac in schola mentis religiosae, Brahma est creator, Vishnu conservator, et Shiva exstinctor vel commutator (Zimmer 1972:124).
Corpus Shivae habetur consistere in quinque mantris, appellatis pañcabrahman.[5] Sicut forma Dei, quisque habet suum nomen proprium et suam iconographiam[6] distinctam: Aghora, Īsāna, Sadyojāta, Tatpuruṣa, Vāmadeva. Hae notiones, quinque Shivae vultus expressae, consociantur in variis scholis cum quinque elementis, quinque sensibus, quinque perceptionis organis, et quinque actionis organis.[7] Distinctiones doctrinae, et fortasse errores transmissionis, varietates inter textus fecerunt in modis quibus hae formae quinque consociantur cum variis naturis.[8]