From Wikipedia, the free encyclopedia
Senones, Latine nonnumquam Galli Senones, fuerunt gens quae in Gallia aetate Gaii Iulii Caesaris vivebat in terris quae hodie ad praefecturas Sequanam et Matronam, Ligerulam et Icaunam pertinent. Hac in regione fuit urbs eorum capitalis, nomine Latino Agedincum Senonum, postea "civitas Senonum", unde Francogallice Sens.
Polybius enarrat aliquos Senones circa annum 400 a.C.n. in Italiam venisse et litus ad orientem versus paeninsulae inter Ariminum et Anconam cepisse atque ibi urbem Senam Gallicam (Italiane Senigallia) condidisse. Ergo haec regio ager Gallicus dicta est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.