![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f5/Three_states_called_Saxony.png/640px-Three_states_called_Saxony.png&w=640&q=50)
Saxones
From Wikipedia, the free encyclopedia
Saxones (Graece Σάξονες) fuerunt gens Europaea, quae litora Germaniae incolebant Claudio Ptolemaeo teste. Nomen Saxonum a seax verbo Germanico nascitur.
Saeculo quinto, Saxones cum Anglis in Britanniam a Romanis desertam proficiscere coeperunt. Tunc Saxones continuo bellum gesserunt cum Britannis ab Arturio rege ductis. Ibi regna creaverunt septem, quae Heptarchia Saxonica appellatur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f5/Three_states_called_Saxony.png/640px-Three_states_called_Saxony.png)
Hodie regio in Germania sita Saxonia vocata est. Nomen autem Saxonum regiones in Britannia ad Austrum vergentes cum regionibus Germanicis coniungit: confer enim, quae regiones ipsorum lingua Wessex velut Saxonia occidentalis, Sussex velut Saxonia australis, Essex velut Saxonia orientalis, Niedersachsen velut Saxonia Inferior, Sachsen-Anhalt velut Saxonia-Anhaltinum, Sachsen denique velut Saxonia ipsa appellantur. Qua de re apparet, quam longe olim lateque gens illa sedes suas propagaverit.