![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f0/Roland_Bonaparte_02.jpg/640px-Roland_Bonaparte_02.jpg&w=640&q=50)
Rolandus Bonaparte
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rolandus Neapolio Bonaparte, sextus princeps Canino et Musignano (natus clara familia Bonaparte Lutetiae die 19 Maii 1858; ibidem mortuus die 14 Aprilis 1924) fuit scriptor,naturae studiosus, anthropologus et botanista Francicus. Siglum scientificum eius est Bonap. Discipulus in Schola militari Sancti Cyrus erat. Die 18 Novembris 1880 in matrimonium duxit Lutetiae Mariam-Felicem Blanc, filiam viri argentarii et aleatorii possessoris Francisci Blanc. Matrimonio ei, quod valde felix fuisse videtur, Maria Bonaparte orta est. Ea psychoanalysis perita fuit, quae anno 1907 principi Graeciae Georgio nupsit.
![Rolandus Bonaparte: imago](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f0/Roland_Bonaparte_02.jpg/640px-Roland_Bonaparte_02.jpg)
Obitus: 14 Aprilis 1924; Lutetia
Patria: Francia
Familia
Coniunx: Marie-Félix Blanc
Proles: Maria Bonaparte
Familia: Bonaparte
Uxor autem paulo post partum phthisi mortua ei fortunas maximas reliquit. Itaque Rolandus multas expeditiones in Africam, Asiam et Americam parare atque instituere potuit. In villa sua Parisiensi ad stratam Avenue d'Iéna n° 10 sita collectiones scientificas tenebat; ibi herbarium totius mundi maximum videri potuit. Quod post mortem Societas geographiae, cuius praeses Rolandus fuerat, accepit. Anno 1919 autem praefuit Societati botanicae Francicae.