From Wikipedia, the free encyclopedia
Rhea est genus magnarum avium sine volatu familiae Rheidarum ordinis Rheiformium. Carina in sterno caret. In America Australi invenitur, Struthionis cameli et Dromaii novaehollandiae remote cognata. Plurimi taxinomiae eruditi duas species exstantis agnoscunt, quae sunt Rhea americana et Rhea pennata. Index Ruber IUCN Rheam tarapacensem tertiam speciem agnoscit; qui index rheas americanam et tarapacensem paene periclitatas in earum patriis aestimat, cum rhea pennata iam vigeat. Praeterea, ferus rhearum americanarum grex in Germania crescere videtur.
Nomen rhea, primum anno 1752 a Paulo Möhring propositum, ex Rhea, una ex Titanibus in mythologia Graeca, appellatur, cuius nomen, in lingua Graeca ῾Ρέα, ab ἔρα 'solo' deduci putatur, aptum quia haec avis volatu caret atque super solum habitat.
Genus Rhea a Maturino Iacobo Brisson, zoologo Francico, anno 1760 introductum est, Rhea americana typo generis.[1][2]
Generi sunt duae species exstantes et octo subspecies.[3]
Imago | Binomen | Subspecies | Distributio geographica |
---|---|---|---|
Rhea americana (Linnaeus, 1758) |
|
Argentina, Bolivia, Brasilia, Paraquaria, Uraquaria | |
Rhea pennata d'Orbigny 1834 |
|
Altiplano et Patagonia in America Australi. | |
Rhea pennata non semper in genus Rheam digerebatur. Die 7 Augusti 2008, American Ornithologists' Union, ultimus adversarius, coniunctionem generum Rheae et Pterocnemiae sanxit, ut solum genus Rhea maneret.[5] Rhea nana, alia species tertia, a Ricardo Lydekker anno 1894 descripta est secundum unum ovum in Patagonia inventum,[6] sed eruditi hanc speciem nomen falsum hodie considerantur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.