Res publica Septinsularis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Res publica Septinsularis (Graece Επτάνησος Πολιτεία) fuit civitas autonoma sub Imperio Ottomanico et sub tutela Russiae, anno 1800 constituta: septem insulae fuerunt Corcyra, Paxos, Leucas, Cephallenia, Ithaca, Zacynthus, Cythera. Usque ad annum 1800 haec insulae sub dominatione Franciae in tribus praefecturis (départements) constitutae erant, scilicet Corcyra, Ithaca, Mare Aegaeum. Comes Ioannes Capodistrias, Corcyrae natus, fuit secretarius Rei Publicae. Anno 1807 res publica imperio Francico rursus annexa est.
Haec pagina de Re Publica Septinsulari explicat. Si alias res ad insulas Ionias spectantes quaeris, vide Insulae Ioniae (discretiva).
Anno 1815 eaedem insulae in Imperium Britannicum recepta ut Civitas Unita Insularum Ioniarum constitutae sunt; hodie autem omnia territoria ad Rem Publicam Graecam pertinent.