![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1f/Chanson_de_la_croisade_albigeoise.jpg/206px-Chanson_de_la_croisade_albigeoise.jpg&w=640&q=50)
Raimundus Rogerius (comes Fuxiensis)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Raimundus Rogerius (mortuus die 3 Aprilis 1223) fuit comes Fuxiensis ab anno 1188. Fuit filius comitis Rogerii Bernardi uxorisque eius Caeciliae.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1f/Chanson_de_la_croisade_albigeoise.jpg/320px-Chanson_de_la_croisade_albigeoise.jpg)
Raimundus Rogerius in matrimonium anno 1189 duxit Philippam quae vel fautor Catharorum vel ipsa Cathara fuit, et ex ea tres liberos genuit, scilicet:
- Rogerius Bernardus qui patre mortuo fuit comes Fuxiensis
- Amalricus
- Caecilia sive Sezelia, quae Bernardo V Convenarum comiti anno 1224 nupsit
In Raimundum Rogerium Cruce signati expeditionis sacrae in Albigenses, duce Simone comite Montisfortis, bellum fecerunt.