![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/c1/Salvator_Rosa_-_D%25C3%25A9mocrite_et_Protagoras.jpg/640px-Salvator_Rosa_-_D%25C3%25A9mocrite_et_Protagoras.jpg&w=640&q=50)
Protagoras (Plato)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Protagoras (Graece Πρωταγόρας) est Platonis dialogus circa annos 388/387 a.C.n. scriptus, qui a Protagora sophista nomen trahit. Una cum dialogis Euthydemo, Gorgia et Menone ad sextam operum Platonicorum tetralogiam pertinet.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/c1/Salvator_Rosa_-_D%C3%A9mocrite_et_Protagoras.jpg/640px-Salvator_Rosa_-_D%C3%A9mocrite_et_Protagoras.jpg)
Socrates inter alios cum Protagora Abderita de virtute (Graece ἀρετή) num possit doceri disputat, unaque sit virtus an plures, praeterea si quis aliud quam quod optimum sibi iudicat agere possit (quod Graece ἀκρασία vocatur).
Imago Protagorae, sophistae magni, in hoc dialogo a Platone adumbrata, quamquam non sine splendore est, tamen videtur umbrae cuidam inrisionis mixta esse. Protagoras primum sophistarum more adfirmat virtutem doceri posse, deinde re perspecta in dubium pervenit. Socrates autem primum dubitat, denique re paene sophistarum more tractata eo pervenit, ut primam opinionem suam revocet. Qua in opinionum commutatione non est infitiandum aliquid faceti inesse.