Dominium intellectuale
From Wikipedia, the free encyclopedia
Quid sit dominium intellectuale (Francogallice propriété intellectuelle), Conventio, quae instituit Totius Orbis Institutum pro Proprietate Intellectuali[1] (Anglice "WIPO" World Intellectual Property Organization) et Holmiae anno 1967 obsignata est, definit, nam dicit eam esse summam iurium pertinentium ad:
- opera litterarum, artis et scientiae[2];
- fabulas ab artificibus actas, phonogrammata atque acroamata;
- inventa in omnibus campis ingenii humani;
- discooperta scientifica;
- typos industriae;
- sigilla et nomina mercatoria;
- tutelam contra aemulationem vitiosam.