Princeps Elector Imperii
From Wikipedia, the free encyclopedia
Princeps Elector Imperii vel simpliciter Princeps Elector vel Elector (Germanice Kurfürst) dicitur Princeps Imperii Romani Sacri, cuius erat imperatorem eligere. Aevo Medio principes electores septem erant, quorum unicuique praestituta Archiofficia competebant, quae Carolo IV imperatore anno 1356 in sic dicta Bulla Aurea definitive distributa sunt:
- Tres electores ecclesiastici, qui dicti sunt Principes Episcopi :
- Archiepiscopus Moguntinus fuit Archicancellarius per Germaniam,
- Archiepiscopus Coloniensis fuit Archicancellarius per Italiam,
- Archiepiscopus Trevirensis fuit Archicancellarius per Galliam,
- et quattuor principes, qui dicti sunt electores profani,
- Comes Palatinus Rheni fuit Archidapifer,
- Princeps Elector Saxoniae fuit Archimareschallus,
- Marchio Brandenburgi fuit Archicamerarius,
- Rex Boemiae fuit Archipincerna.
Saeculo decimo septimo collegium electorum dilatatum est. Novi principes electores facti sunt:
- Dux Bavariae (qui Archithesaurarius factus est) et
- Dux Brunsvicensis et Luneburgensis (sive Hannoverae) (Archivexillarius).