![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f4/Leaf_1_web.jpg/640px-Leaf_1_web.jpg&w=640&q=50)
Photosynthesis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Photosynthesis in plantis, algis, bacteriis est conversio biochemica lucis et dioxidi carbonis et aquae in energiam chemicam, qua animantes utuntur. Chlorophyllum, quod colorem viridem plantis dat, lucem absorbit ut planta energiam habeat.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f4/Leaf_1_web.jpg/640px-Leaf_1_web.jpg)
Reliquia photosynthesis sunt glucosium, hydratum carbonii et oxygenium. Similis est respirationi animalium; quoniam autem animalia oxygenium inhalant et dioxidum carbonis emittunt, plantae contrarium faciunt. Duos ergo processus quasi cyclum habent. Praeterea, glucosum quod faciunt plantae alimentum animalibus fit.