rex Belgarum From Wikipedia, the free encyclopedia
Philippus, praenominibus omnibus tam francogallice Philippe Léopold Louis Marie quam nederlandice Filip Leopold Lodewijk Maria (natus Bruxellis die 15 Aprilis 1960) est rex Belgarum a die 21 mensis Iulii anni 2013.
Familia
Insignia heraldica
Filius est regis Alberti II uxorisque eius Paulae Ruffo Calabriae. Alumnus est Regiae Academiae Militaris Bruxellensis, Collegii Trinitatis apud Oxonienses (ubi brevi temporis spatio tantum degit) et Universitatis Stanfordiensis. Die 21 Iulii 2013 patri suo Alberto successit.
Philippus die 4 Decembris 1999 Mathildem d'Udekem d'Acoz uxorem duxit. Ex ea liberos quattuor genuit, qui sunt:
Cum Philippus et Mathildis tunc heredes coronae Belgicae matrimonium contraxerunt Bruxellis die 4 mensis decembris anno 1999, poeta Alaenus Divutius (Alain van Dievoet) epithalamium[1] in eorum nuptias composuit :
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.