![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5d/Petrus_Lombardus.jpg/640px-Petrus_Lombardus.jpg&w=640&q=50)
Petrus Lombardus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Petrus Lombardus (circa annum 1095-1100 natus in Lumellogno apud Novariam, die 21 Iulii aut 22 Iulii 1160 obiit), episcopus Parisiensis (die 29 Iulii 1159 consecratus), theologus praeclarus fuit, qui Magister Sententiarum propter opus suum appellatur. Nam Sententias in IV libros distinctas, quae in scholis diu regnaverunt, composuit. Secundum Dantem Alagherium in quarta sphaera caelesti cum aliis doctoribus ecclesiae beata fruitur visione Dei.
Quick Facts
Close
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/cf/Petrus_Lombardus_Quatuor_Libri_Sententiarum.jpg/320px-Petrus_Lombardus_Quatuor_Libri_Sententiarum.jpg)
Successor in episcopatu fuit Mauritius de Soliaco.