Peregrinatio Compostellana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Peregrinatio Compostellana[1], una ex maioribus peregrinationum christianarum est. Alii peregrini Hierosolymam et Romam eunt, necnon in alia loca.
Peregrini iter faciunt ad finem terrae, ad ultimum Occidentem (in Gallaecia, provincia Hispaniae). In urbe Compostella (vulgo Santiago de Compostela; etymologia "composta tell[ur]a") requiescit corpus sancti Iacobi apostoli. Eum venerantur, sollemniter in die festo eius 25 Iulii - et insolito modo quando hic dies festus etiam dominica dies est (in annis "sanctis" dictis).
Permulta sunt testimonia historica de peregrinatione ad Compostellam. Praecipuum monumentum autem Codex Calixtinus (a.D. 1140) esse videtur.
Varias vias peregrini ad Compostellam sequuntur. In Hispania, principalis Via Francogallica nuncupatur. In ea convergunt quattuor viae:
- Via Turonensis (Lutetia, per Turonem et Pictavium)
- Via Lemovicensis (Vezeliaco, per Lemovicum et Petricordium)
- Via Podiensis (Anicio Vellavorum, per Moyssacum)
- Via Tolosana vel Arelatensis (Arelati, per Tolosam)
Aliae viae innectuntur in his quattuor viis. E.g., via Gebennensis ducit a Genava ad Podium, dein "via Podiensis" appellata est.