Opisthoconta sunt unus e sex "supergregibus" Eucaryotorum, animantium unius cellae quae nucleum habent, secundum systematicamEucaryotorum ab Adl et aliis anno 2005 creatam. Ad eos praesertim pertinent Metazoa (= Animalia pluricellularia), Fungi et nonnulli greges organismorum unicellularium.
Insignum morphologicum Opisthocontorum sunt cellulae cum singulo cilio dorsale (posteriore) absque Mastigonemis (fimbria flagelli), quod eis est saltem in uno stadio vitae. Potest quidem apud singula Taxa prorsus amitti postea. Praeterea cellulae possident cinetosomatum (=corpuscula basalia ciliorum, structura 9x2+2) vel centriolorum (structura filamentorum 9x3+0) par, quod permutatum esse potest.
Adl et alii (2018) Opisthoconta dividunt in hos clados:[5]
Adl,S.M.(September–October 2005)."The new higher level classification of eukaryotes with emphasis on the taxonomy of protists".Journal of Eukaryotic Microbiology52(5): 399–451
Loron,Corentin C.;François,Camille;Rainbird,Robert H.;Turner,Elizabeth C.;Borensztajn,Stephen;Javaux,Emmanuelle J.(May 22, 2019)."Early fungi from the Proterozoic era in Arctic Canada".Nature570(7760): 232–235