From Wikipedia, the free encyclopedia
Nuclei intermediolaterales (TA: 14.1.02.133), abbreviatura IML, sunt partes substantiae griseae medullae spinalis, ibidem intra columnam lateralem columnam neuronorum utriusque lateris formantes. In illis columnis nucleis intermediolateralibus signa systematis nervosi sympathici in nervos efferentes organorum corporis transducuntur, quod est cellulas IML et fibras eius nervosas originem neuronorum symptharicorum praeganglionicorum esse[2]. Axones ex medulla spinali intra nervos spinales egrediuntur et per ramos communicantes albos ad truncum sympathicum fluunt.
Nucleus intermediolateralis | |||||
---|---|---|---|---|---|
Nucleus intermediolateralis (viriditer pictum) in sectione medullae spinalis humanae. Sinistra laminae I-X substantiae griseae depicta (sec. schemam Rexediensem[1]). Nucleus intermedius in lamina VI invenitur. | |||||
TA: | 14.1.02.133 |
Reductio numeri fibrarum nervosarum in quibusdam morbis neurodegenerativis observatur.
Toti IML in substantia grisea medullae spinalis locati sunt, ubi ii in utraque lamina VI columnae lateralis inter segmenta C8 (sive Th1) et L2 (sive L3) inveniuntur, dehinc fibrae nervosae, quae medullam spinalem per radices ventrales nervorum spinalium exeunt, prorsus et directe cum trunco sympathico nexae sunt.
Afferentes funiculi ventrales ipsilaterales de loco caeruleo neurotransmissore noradrenalini (tractus caeruleospinales) et nucleis raphes serotonino (tractus raphesspinales) ad utrumque IML ipsilaterale currunt.
Praeterea IML ab nucleo suprachiasmatico fibras afferentes ad epiphysem currentes recipit (numerus circadianus).
In diversis morbis neurodegenerativis reductio nervorum observata est[3]. In atrophia systematum multorum (MSA) deminutio causa hypotensionis orthostaticae putatur. Reductio fibrarum tenuium apud morbum Parkinson atque dementiam cum corpusculis Leweyi status quoque hypotensionis efficere videtur[4].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.