Mucius Clementi
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mucius Clementi (Romae, 24 Ianuarii 1752—Eveshamion vico Angliae, 10 Martii 1832) fuit clavilista ac compositor ac clavilium fabricator Italicus aetate classica qui maximam vitae partem in Anglia civis Britannicus degit. Filius fabri argentarii Romani et matris Theodiscae, Clementi fuit infans prodigiosus, qui annos novem natus organista ecclesiae paroechialis suae institutus, quarto decimo anno suo missam composuerat quae publice peracta est. Hoc tempore Anglicus quidam Petrus Beckford eum animadvertens ad Angliam adduxit ut in fundo suo Blandfordiae habitaret, ubi omnem doctrinam et musicam et aliam iuveni praeberi effecit.
Quick Facts
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Ianuarii 1752; Roma
Obitus: 10 Martii 1832; Eovesum
Patria: Britanniarum Regnum
Obitus: 10 Martii 1832; Eovesum
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Genitores: Nicolo Clementi; Magdalena Kaiser
Coniunx: Emma Gisborne, Caroline Lehmann
Proles: Carl Clementi, John Muzio Clementi, Vincent Clementi, Ceceilia Susanna Clementi, Caroline Emma Clementi
Coniunx: Emma Gisborne, Caroline Lehmann
Proles: Carl Clementi, John Muzio Clementi, Vincent Clementi, Ceceilia Susanna Clementi, Caroline Emma Clementi
Memoria
Sepultura: Abbatia Westmonasteriensis
Close