Monasterium Laureshamense
pristinum monasterium in Germania / From Wikipedia, the free encyclopedia
Monasterium Laureshamense fuit abbatia Benedictina in Laurissa Hassiae in Germania. Anno 764 condita usque ad saeculum 13 monasterium imperiale et locus medius potentiae culturaeque fuit. Anno 1232 monasterium Laureshamense statum sui iuris amisit, anno 1564 suppressum est.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2a/Kloster-lorsch-um-1615-matthaeus-merian_1-648x313.jpg/640px-Kloster-lorsch-um-1615-matthaeus-merian_1-648x313.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5c/Torhalle_Lorsch_13.jpg/640px-Torhalle_Lorsch_13.jpg)
Reliquiae monasterii maximi momenti sunt Codex Laureshamensis historiam monasterii, copiosum cartularium et urbaria continens, Codex Aureus Laureshamensis tempore Carolingiano scriptus, benedicitio apium Laureshamensis, pristina bibliotheca et porta monasterii "porticus regalis" dicta, quae inter pauca aedifica exstantia temporis Carolingiani numeratur.
Monasterium Laureshamense anno 1991 ad Patrimonium totius mundi regestum est.