Michael Gorbačëv
From Wikipedia, the free encyclopedia
Michael Sergii filius Gorbačev (Russice Михаи́л Серге́евич Горбачёв, Michail Sergeevič Gorbačёv; natus die 2 Martii 1931; mortuus Moscuae die 30 Augusti 2022) fuit politicus Sovieticus et Russicus. A die 1 Octobris 1988 primus et ultimus Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum praeses fuit, quod munus a die 15 Martii 1990 ad diem 25 Decembris 1991 sustinuit.
Obitus: 30 Augusti 2022; Central Clinical Hospital
Patria: Russia, Unio Sovietica
Familia
Coniunx: Raisa Gorbacheva
Proles: Irina Virganskaya
Memoria
E familia agricolarum, patre Russo matreque Ucraina, in pago Privol'noe, nunc territorii Stauropolitani, ortus est. Alumnus fuit universitatis publicae Moscuensis. Factus est ultimus Comitatus Centralis Factionis Communistae secretarius generalis, quod munus ab anno 1985 ad annum 1991 sustinuit. Glasnost et perestroika eius consilia finem Bello Frigido posuisse putantur. Ipse Unionem Sovieticam mutandam esse in iuris rem publicam putabat. Ob eam rem affirmabat omnes structuras Stalinistas delendas et diffundendam verbi libertatem esse voluntate Rei Publicae. Etiam amovere gradatim normas imperiosas in oeconomia coepit. Anno 1990 Gorbačёv Praemium Nobelianum Pacis accepit.
Die 19 Augusti 1991 factionis communistae pars novas res comabatur, quae erraverunt, relinquentes tamen imperium in Rerum Publicarum Sovieticarum Praesidium manibus, qui Unionem Sovieticam die 26 Decembris 1991 solverunt.