Megillot (pl. ad Hebraice מְגִלָּה megilla, "volumen") est apud Iudaeos nomen quinque librorum Veteris Testamenti Hebraici (Tanach). Ad tertiam Bibliorum partem pertinet, i.e. ad Cetuvim. Quinque libri Liber Ruth, Canticum Canticorum, Liber Ecclesiastes, Lamentationes et Liber Esther quinque festis maximi momenti Schawuot, Pessach, Sukkot, Tischa beAv et Purim attribuuntur ideoque etiam "Volumina festiva" vocantur.

Thumb
Quinque Megillot; a sinistra volumen Esther, quod plerumque velo particulari asservatur

Vetus Testamentum Christianorum omnes hos libros novit, sed non in unum componit; libri secundum res in iis descriptas ordinantur: Ruth et Esther libris historicis attribuuntur, Ecclesiastes et Canticum Canticorum libris sapientialibus, Lamentationes libro Ieremiae postponuntur, qui propheta secundum traditionem auctor earum habetur. Vetus Testamentum sic maxima ex parte Septuaginta doctorum versionem sequitur.

Bibliographia

Georg Gafus, Art. Megillot, in: Neues Bibellexikon Vol. 2, Turici, Dusseldorpii 1995, Col. 753 ISBN 3545230759

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Megillot spectant.

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.