Mawangdui
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mǎwángduī seu litteris Sinicis 馬王堆 est locus archaeologicus intra limites urbis Changsha provinciae Hunan in Sinis iacens. Ibi reperta sunt sepulcra nobilium aevi Han, picturis muralibus ornata, rebus luxuosis cibisque variis et libris manuscriptis plena. Tria sepulcra inter annos 1972 et 1974 effossa sunt:
- Sepulcrum Han no. 1: sepultura feminae Xin Zhui quae uxor marchionis Li Cang fuit, "domina Dai" a diurnariis nuncupatae, post annum 168 a.C.n. mortuae
- Sepulcrum Han no. 2: sepultura marchionis Li Cang, anno 186 a.C.n. mortui; reliquia a latronibus iam antea dirupta
- Sepulcrum Han no. 3: sepultura filii seu cognati Li Cang, anno 168 a.C.n. mortui
Situs Mawangdui urbisque Changsha in Serica meridiana