Macrinus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Marcus Opellius Macrinus (natus Caesareae Iol Mauretaniae anno 165; interfectus mense Iunio 218) fuit praefectus praetorio a Caracalla imperatore nominatus ab anno 212. Anno 217 coniurationem contra Caracallam fecit atque eum 8 Aprilis in expeditione Parthica apud Carrhas interfici iussit. Imperator Romanus 11 Aprilis creatus ad usque 8 Iunii 218 regnavit, cum a militibus Elagabali imperatoris victus atque postea necatus est. Erat consul ordinarius anni 218. Primus inter imperatores eques Romanus fuit minimeque senator, primus etiam e stirpe Mauro. Collega eius fuit filius Diadumenianus, qui etiam anno 218 interfectus est. Successor imperio fuit Elagabalus.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/ee/Aureus_Macrinus-RIC_0079.jpg/320px-Aureus_Macrinus-RIC_0079.jpg)