fabularum scriptor Hispanicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Felix Lupus[1] (Hispanice Lope) de Vega y Carpio,[2] natus Matriti die 25 Novembris 1562; ibidem mortuus 27 Augusti 1635) fuit scriptor scaenicus, poeta, et scriptor mythistoriarum Hispanicus more baroco, unus e maximis saeculi aurei Hispanici personis, qui secundus in traditione linguae Hispanicae latissime numeratur, post Michaelem de Cervantes Saavedra,[3] cum autem numerus eius operum singularis esset, ut unus e fecundissimis auctoribus in historia litterarum esset, quam ob rem Cervantes ipse agnomina phoenicem ingeniorum (Hispanice fénix de los Ingenios) et monstrum naturae (Hispanice monstruo de la naturaleza) ei dedit.
Nobili genere Gallaica natus, mox ingenium poeseos monstravit; ferunt quidem adulescentem annorum duodecim iam comoediolas pepigisse. Postquam eruditionem in Collegio Imperiali Matritensi habuit studiis theologicis ac philosophicis in universitatibus Salmantica et Compluti se dedicabat. Compluti baccalaureatum nactus est. Studiis terminatis in servitiis Ferdinandi Toletani ducis Albanae fungebatur, cui eidyllion pastorale Arcadia scripsit. Eventus amorum infelix stipendia merere persuadebat, quare expeditione regis Philippi regis II contra Azores anno 1582 participavit. Reversus sub custodiam pro causis ignotis missus est; e carcere fugit et nauta in armata classe Anglos deballatura factus est. Clade accepta, post reditum in patriam dominam nobili genere natam ductitavit, sed duellio infelici iterum patria relinquenda erat. Valentiam petivit, ubi istis temporibus schola poetarum magnorum erat.
Cum variis artificibus consuetudinem contrahere potuit et pro scaenis laborare incohatus est. Denique anno 1595 permissus est reditus Matritensis; uxore mortua, secretarius marquisii de Malpica, postea comitis de Lemos quocum per Italiam migrabat, fuit. In Hispaniam reveniens, nuptias novas habuit, et diu litteris solummodo vacare contigit. Anno 1607, morte uxoris et infantis demissus, ordinationem sacerdotalem petivit, annoque 1611 ordinem tertium ordinem Sancti Francisci intravit. Gloria poetae autem velociter crescebat et mox e permultis scaenis dramata producebantur: populus eum admirans diligebat, aula regia honores sparsit, Inquisitio eum instituit, Toleti anno 1618 protonotarius apostolicus factus est et papa Urbanus VIII anno 1628 eum equitem Ordinis Sancti Ioannis proclamavit. Eius filia fuit Marcella a S. Felice.
Lope de Vega verisimilitr inter totius mundi poetas ingenio fecundissimo erat. Habemus duo epopoea: Angelica et La Jerusalén conquistada; quinque carmina mythologica: Circe, Andromeda, Philomela, Orfeo, et Proserpina; carmina historica longa: San Isidro, La Dragontea, et La virgen de la Almudena; carmen heroicum satiricum sub nomine Thomae Burguillos: La Gatomaquia; poemata didactica et explicatoria; multitudinem sonetorum, Romanensium, odarum, elegiarum, epistularum; mythistorias partim in prosa (Peregrino en su patria), partim in versibus (Dorotea, quod opus ipse maxime diligebat); mythistoriam pastoralem et religiosam (Los pastores de Belen et Arcadia); necnon octo novellas versibus solutas
Miscellaneis tantis admirandis gloria eius vera in dramaturgia fuit. Comoedias MD pepigit, e quibus adhuc quincenta servantur. Etiam artem poeticam parvam exaravit cui titulus »Arte nuevo de hazer comedias«. Iste homo drama nationale Hispanicum creavit et in argumentis et in forma modum Hispanicum elucere fecit. Poeta scite et cate plebis gustui cessit mores populi stilo cantans atque personans Sermonem patrium et metra callens ad amussim sensus populares respiciebat et sancta sollemnitate omnes captabat. Scilicet in tantis dramatibus nonnulla minus bona quoque invenire possunt; eum inter genera dramatica optime fallacias (comedia de capa y espada) tractavisse constat. Difficile ut in uberrima copia opus maximum invenias; sunt qui drama Alcalde de Zalamea omnibus aliis praeferant.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.