From Wikipedia, the free encyclopedia
Ludovica vulgo Luise Büchner (nata die 12 Iunii 1812 Darmstadii, mortua die 28 Novembris 1877 ibidem) fuit scriptrix Germana. Soror fuit Georgio Büchner.
Opusculum eius primum »Die Frauen und ihr Beruf« (Francofurti 1855) persuasionibus suis homines valde excitabat. Sequebantur historiae »Aus dem Leben« (Lipsiae 1861), mythistoria »Das Schloß zu Wimmis« (Lipsiae 1864), poeseos anthologia »Frauenherz« (Berolini 1866 altera in editione), »Weihnachtsmärchen« (Glogoviae altera in editiono), poema narrativum »Klara Dettin« (Glogoviae 1874).
Feminismo quoque studuit Ludovica Büchner. Namque ecce ea praeses vicaria in societate Alice-Verein ad infirmas pauperesque curandas et fundatrix scholae professionalis Darmstadiensis Alicelyzeum puellis patentis.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicam Büchner spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.