![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1d/Illuminated.bible.closeup.arp.jpg/640px-Illuminated.bible.closeup.arp.jpg&w=640&q=50)
Lingua Latina ecclesiastica
lingua / From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Latina ecclesiastica est lingua Latina in Ecclesia Catholica Romana adhibita. In se, a lingua Latina ab aliis exercita non differt, eadem utens grammatica, vocabulario, et ceteris, sed nota fert contextus sui. Ecclesia utitur lingua Latina iam a saeculo fere tertio usque ad tempora hodierna, et ergo videtur mutationes ferre per cursus saeculorum. Latina tamen lingua, sive ecclesiastica, sive saecularis, exstat exempla continuitatis et stabilitatis. Latina Ecclesiastica late loquitur? pronuntiatione ecclesiastica, quae a pronuntiatione academica differt.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1d/Illuminated.bible.closeup.arp.jpg/640px-Illuminated.bible.closeup.arp.jpg)