![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/9a/Galileo_Gaspra_Mosaic.jpg/640px-Galileo_Gaspra_Mosaic.jpg&w=640&q=50)
Latina mercatoria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Latina Mercatoria (-ae, f) est lingua ficticia quae ab eius inventore Kennetho MacLeod Anglice Trade Latin appellatur. Kennethus MacLeod litterarum auctor Scotus est qui libros de rebus aevis futuris ficte gestis scribit.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/9a/Galileo_Gaspra_Mosaic.jpg/640px-Galileo_Gaspra_Mosaic.jpg)
In eius fabula saepe quodammodo iocosa, quae ex tribus libris constat quaeve trilogia est, animalia (in asteroidis habitantia), quae adeo maxime sapientes sunt, ut "dei" nuncupentur, secreta obscuraque consilia et hominibus primum saltem inintelligibilia habent quibus et animalia et homines ex omnibus aevis a terra planeta in longinquissimas partes Viae Lacteae navium ope stellarium portant. Qua re est ut in longinquissimis Viae Lacteae partibus homines etiam Latine loquantur. Hominum cultus lingua et humanitas in alienis planetibus longinquis per saecula saeculorum in temporibus mutantur evolvunturque. Ita ex lingua Latina vetere tempore procedente Latina mercatoria fit quam mercatores loquuntur qui per istas Viae Lacteae partes, quae nunc Sphaera Secunda nuncupantur, inter planetas et astra navibus mercatoriis stellaribus commercium agunt et propriam linguam loquuntur scilicet Latinam Mercatoriam. Lingua Mercatoria “de facto lingua franca Sphaerae Secundae”, ut ait Kennethus MacLeod, est. (Plerumque quidem homines in fabula Anglice loquntur vel versione eius linguae futura.)
Aliter ac exempli gratia lingua Clingonia Latina Mercatoria solummodo nomen habet quod Kennethus grammaticam, verba et cetera non profert, quae ad linguam pertinent qua etiam artifacta homines revera uti possint. Quam ob rem Latina Mercatoria non est lingua arte facta.