L'évangile du serpent (scilicet "Evangelium Serpentis") est fabella Francice scripta a Petro Bordage, quam domus editoria "Diable Vauvert" anno 2001 in lucem prodidit.
Liber narrat ut novum Evangelium saeculi vicesimi primi vitam et verba prophetae Vaï Ka'i et quattuor sociorum eius, Matthiae, Marci, Luciae et Iani. Propheta Vaï Ka'i rationem vivendi in mundo occidentali in discrimen committit, ita ut regentibus politicis, religiosis, argentariis, vir mactandus fiat. Fabella mutationem et conversionem vitae in cultu civili occidentali contra religiones bene stabilitas atque materialismum proponit, promovens novam formam spiritalitatis citra dogmata atque novum genus vitae denuo gyrovagae.
Liber pretio "Bob-Morane" melioris fabellae fictae anno 2002 honoratus est.
Epitome libri
Quatuor personae qui inter se non cognoscunt ascensionem in caelum cuiusdam Iesu narrant. Is Iesus erat Amerindianus in Amazonia natus et a familia Francogallica ab infantia adoptatus. Is Iesus factus est praedicator et sanator cui cognomen Vaï Ka'i ("magister spiritus") quem sequebantur magis magisque magna turba asseclarum.
Inter quos sunt Matthias, sicarius; Lucia, effoliatrix in interreti; Marcus, diurnalista qui pecuniam accepit ad scriptionem spurcidicam de Iesu Vaï Ka'i atque de eius familia nutricia scribendam; et Ianus, vir litteratus, qui primus discipulus magistri factus est. Hi omnes quattuor, consuetudinem faciendo cum Vaï Ka'i, cui cognomen "Christus Albraci, in se melorationes vitae experiuntur, amorem inveniunt, mutant opiniones de humana societate atque denuo sese aestimant.
Magis magisque amplam turbam hominum ducit Vaï Ka'i ad viam naturae redintegrandae secundum spiritum Terrae, praedicat reiectum nexuum materialium et genus vivendi vagum sine sede certa. His omnibus de causis, quippe qui tali modo societatem occidentalem in periculum mittat, eum interficendum esse reputant omnes dirigentes tam politici quam religiosi et oeconomici.
Invitant eum in spectaculo televisifico populari ut cum variis contradictoribus, sacerdotibus, psychologis, medicis, qui eum verbis dilacerent, colloquium habeat. Sed ad eorum obiurgia solum verbis amore plenis respondit atque suam propriam mortem mox advenientem annuntiat. Ita evenit et Vaï Ka'i in mesaula officii televisifici interfectus est a Matthia (novo Iuda) cui agentes in rebus secreti hoc coegerunt patrandum cum impulsu pullicis electronici in eius cerebro insiti.
Fons
- Hoc lemma est totaliter vel partim translatio lemmatis in Vicipaedia francogallica cuius titulus: fr:L'Évangile du serpent (ibi legito nomina auctorum).
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.