Caba
From Wikipedia, the free encyclopedia
Caba[1] vel Caaba vel Ca'ba vel Kaaba (Arabice الكعبة al-Kaʿbah, IPA |ælˈkæʕbɐ| 'Cubus'), est aedificium cuboidum in media mescita al-Haram, sanctissima religionis Islamicae mescita, Meccae Arabiae Saudiana sita. Quae est sanctissimus intra mescitam locus, ergo sanctissimus in omni Islam locus.[2] Musulmani, ubiqumque sint (cum extra Meccam sint), Caabam aspicere debent, cum preces salat perfungantur. Al-Masjid al-Haram circa Caaba aedificata est.[3] Ex omnibus locis geographicis, pars Caabam versus qibla appellatur.
Una ex Quinque Columnis Islamicis omnem Musulmanum qui potest peregrinationem (hajj) saltem semel perfungi requirit. Multae partes hajj peregrinatores tawaf facere requirunt, circumambulationem circa Caaba modo contrahorologico septies facientes; tawaf etiam agitur a peregrinatoribus per umrah (peregrinatione minore).[2] Tempora autem iucundissima per hajj fiunt, cum miliones peregrinatorum conveniunt ut aedificium eodem die perambulant.[4][5] Anno 2013, numerus peregrinatorum qui ex Regno Arabiae Saudianae ad hajj agendum venerunt 1 379 531 renuntiatus est.[6] Anno 2014, Arabia Saudiana se 1 389 053 peregrinatorum internationalium et 63 375 incolarum permisse renuntiavit.[7]