Iuncus,[1] seu iunkus,[2]zuncus[3], iunca[4] est navigium Sinicum, quod nomen de voce Iavanicadjong, Malaiaadjong (nomen enim Sinicum vel 中国帆船 Zhōngguó fānchuán, vel 戎克船 róngkè chuán, sed djong ipsa fortasse a 船chuán, Minnane chun5). Id genus navigii primum effectum est regnante domu Han (220 a.C.n.—200 p.C.n.), et per annos et mutationes factum est secundissimum totius historiae genus.
Saec. 14Iohannis de MarignolisChronicon Bohemorum:
"Deinde volentes navigare ad Sanctum Thomam apostolum et inde ad Terram sanctam ascendentes Junkos de inferiori India, que Mimbar vocatur, in vigilia sancti Georgii tot procellis ferebamur, quod sexaginta vicibus vel amplius fuimus quasi demersi sub aqua usque ad profundum maris, et solo divino miraculo evadentes tot mirabilia vidimus, scilicet ardere mare, dracones ignivomos volantes et occidentes aliorum Junkorum personas in suo transitu, nostro divina ope manente illeso virtute corporis Christi, quod portabam, et meritis Virginis gloriose et sancte Clare, et quia omnes christianos induxeram ad lamentum et penitenciam. Ipsaque procella durante dedimus vela ventis, nos divino regimini committentes, de solis animabus curantes."