From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Bernardus Fischer de Erlach (natus die 20 Iulii 1656 Graecii, mortuus die 5 Aprilis 1723 Vindobonae) Austriacus architectus temporis Baroci fuit.
Erlach Romae secundum doctrinam Ioannis Laurentii Bernini eruditus denique in patriam est reversus. In initio Graecii, postea ex anno 1687 Vindobonae operam multam dabat ubi mox in omnibus inceptis structoriis publicis maioris momenti ciebatur et consulebatur. Itaque architectus summus aulicus declaratus est.
Vindonae exempli gratia haec affabre confecit quae omnia revera captantia valde: Ecclesiam Sancti Caroli Borromaei (1716–37, quod terminavit Martinelli), Ecclesiam Sancti Petri, Palatium principis Eugenii, Palatium Trautson, Palatii imperialis partem meridianam interiorem, Depositorium raedarum imperiale.
Palatii Belli fontis ichnographias primas ipse exaraverat anno 1696. Inter opera aliis in locis sita mentionis specialis sint digna Fanum Immaculatae conceptionis Mariae, Ecclesia Sanctae ac individuae Trinitatis, Fanum Ursulinarum (omnia haec Iuvavi), Oratorium principum electorum Vratislaviae necnon Palatium Clam-Gallas Pragae.
Scripsit opus »Entwurf einer historischen Architektur in Abbildung unterschiedener berühmter Gebäude des Altertums und fremder Völker« quod editum est Vindobonae anno 1725.
Filius discipulusque Iosephus Emmanuel (1695-1742) machinas vaporarias primas in Austria statuisse dicitur; qui natus posthac architectus quoque est factus ingenio multo minore. Scripsit opus »Anfang einiger Vorstellungen der vornehmsten Gebäude sowohl innerhalb der Stadt als in denen Vorstädten von Wien etc.« (Vindobonae 1719).
Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 6. Lipsiae 1906, p. 612 quod relegi potest hic in interreti.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Bernardum Fischer de Erlach spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.