From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioanna Lyn Joplin (vulgo Janis Lyn Joplin ; nata die 19 Ianuarii 1943 in Portu Arthuri apud Beaumont Texiae, mortua die 4 Octobris 1970 Ruscisilvae) erat Americana cantatrix Blues. Illam optimam albi coloris cantatricem in isto genere musicae rock fuisse ferunt.
Familia
Memoria
Anno 1962 inscripta est tamquam scholastica in studiorum universitate Austinopolitana ubi ante coetus fautorum musicae popularis modernae cantare solita est. Captavit eam genus vivendi liberum et haud burgense illorum, qui generationi Beat sese inserti erant. Anno 1963 domna Joplin commigravit in eorum caput Franciscopolim in Californiam, qua in urbe pecuniam fecit diversis muneribus inferioribus sed interdum etiam parvis concentibus. Post errores excitantes revenit anno 1966 Franciscopolim, cuius tribus Haight Ashbury centrum contraculturae annorum 1960 factus est. Iste cultus influxum magnum in musicam quoque habuit. Domna Joplin cantatrix princeps catervae "Big Brother & The Holding Company" facta est, quae anno 1967 post spectabulum famosissimum "Monterey Pop Festival", quod vocatur, omnibus bene cognita est.
Cum phonodiscus praetitulatus Cheap Thrills anno 1968 palmam in Americano indice successuum musicorum tulisset, cantatrix catervam reliquit. Erat in eius animo habere sibi catervam meliorem: quae orta sibi nomen "Kozmic Blues Band" dedit primo quod postea in "The Full Tilt Boogie Band" mutatum est. Prima carminum collectio Ioanna Joplin sola cantante titulum habuit I Got Dem Ol’kozmic Blues Again Mama; aperuit anno 1969, in indice successum vicem quintam obtinuit et eius speciminum pluries decies centena milia vendita sunt.
Ioanna Joplin illustris facta est fama accipienda laborans. Sequebantur alcoholismus et abusus psychedelicorum. Artifex, cui vox unica ecstaticaque fuit, mortua est in xenodochii diaeta Ruscisilvae cum nimium heroini sumpsisset. Tunc in conficiendis collectionibus praetitulatis Pearl operam navabat. Quae post mortem anno 1971 publicatae sunt et cantus plures excitantes sicut Me and Bobby McGee, Move Over und Cry Baby habent.
Eius vita excessiva necnon mors praecox famam porro augeri fecit, uti visum est etiam in Iacobo Hendrix sive Iacobo Morrison fabulis multis additis.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Joplin spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.