From Wikipedia, the free encyclopedia
Insulae Kermadecenses[1] (Anglice Kermadec Islands; Maorice Rangitāhua[2]) sunt subtropicus insularum arcus in australi Oceano Pacifico situs, 800–1000 fere chiliometra ad septentriones et orientem versus Insulae Septentrionalis Novae Zelandiae, et spatium simile ad australem et occidentem versus Tongae. Quia secundum marginem Circuli Ignis Pacifici iacent, magnis terraemotibus aliquando afficiuntur.
Quibus insulis, in dicione Novae Zelandiae ex anno 1887, area 33.6 chiliometrorum quadratorum[3] est, cultoribus vacua praeter Stationem Insulae Raoul, continenter administratam maximeque septentrionalem Novae Zelandiae stationem.
Ex Ioanne Michaele Huon de Kermadec navarcho Francico, qui insulas annis 1790 per expeditionem d'Entrecasteaux visitavit, appellantur. Rangitāhua, nomen Maorianum etiam Insulam Raoul significat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.