![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1c/Inochen%25C8%259Bie_of_Balta.jpg/640px-Inochen%25C8%259Bie_of_Balta.jpg&w=640&q=50)
Innocentismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Innocentismus (Russice Иннокентьевцы, Innokentevtsy), vel plenius Ecclesia Innocentista, est secta Christiana chiliastica et charismatica, quae saeculo XX ineunte a corpore principali ecclesiae Orthodoxae orientalis abscisa est. Ecclesia innocentista in Bessarabia, provincia Imperii Russici ab Innocentio (Inochenţie, nato Ioanne Levizor) monacho Dacoromano condita est; deinde in Unione Sovietica permansit et in Romaniam extensa est.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1c/Inochen%C8%9Bie_of_Balta.jpg/640px-Inochen%C8%9Bie_of_Balta.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/7c/Jewish_Cemetery_in_Balta.jpg/640px-Jewish_Cemetery_in_Balta.jpg)
Innocentistae, haeretici a sectis Orthodoxis habiti, se usitate in ecclesia clandestina ordinaverunt, et in partibus regionis Bessarabiae olim vigebant. Innocentius et sui persecuti sunt quia liberum amorem et alia praecepta controversa docere tradebantur, sed motus, insectationem Russicam superare tractans, ad se multos adsectatores enixos traxit, praecipue inter Romanianos. Duce autem mortuo, motus per secundum bellum mundanum obsolevit, permultique adsectatores ad Transnistriam deportati sunt. Motus, a regimine Sovietico per leges contra religionem latas et Gulag deportationes debilitatus, solum in parvis communibus in regione Bessarabia sitis—in Romania, Ucraina, et Republica Moldavica—superest.