Index factionum politicarum Graeciae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Plurimae factiones Graeciae admodum novae sunt post regimen militare anno 1974 depulsum conditae, factione Communistica excepta, quae iam ab anno 1918 exstat (sed per multos annos vetita erat). Quamquam ius eligendi Graecum factionibus maioribus valde favet, tamen numerus factionum magnus est. Diu duobus factionibus (Nova Democratia et PASOK) maximam suffragiorum partem in se conferre contigit. Propter discrimen oeconomicum anno 2008 coeptum autem hae factiones maxime labefactae sunt, plurimi electores se averterunt, novae factiones ortae sunt, factiones radicales, quae dicuntur, magno concursu gaudent.