Icarus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Icarus (Graece: Ἴκαρος, Etrusce: Vicare) secundum mythologiam Graecam fuit Daedali et Naucratis filius. Natus Athenis cum patre in Creta retentus erat. Pater alis ad effugiendum constructis filium monuit, ne prope solem volaret. Icarus tamen, cum altius in caelo efferretur, cera pennas coniungenti liquefacta in pelagus cecidit. Quod mare etiam nunc Icarium pelagus appellatur, in quo insula quaedam sita est, quae nomen Icariae ab eo traxit.
Haec pagina personam mythologicam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Icarus” appellatur, vide Icarus (discretiva).
Icari fabula inter clarissimas Metamorphoseon ab Ovidio scriptarum numeratur.