From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacobus Dahl (natus die 15 Iunii 1878 ad Vágur in Insulis Ovinis, mortuus die 5 Iunii 1944 Thori Hafniae) praepositus protestanticus Insularum Ovinarum fuit et indefessus propugnator linguae Faeroensis in scholis atque ecclesiis adhibendae.
Filius negotiatoris iam inde a pueritia motionibus recentioribus nationalismum foventibus captus erat. Ei condiscipulus Ioannes Djurhuus fuit qui recitationem hymni popularis Nú er tann stundin komin til handa (compositore Ioanne Patursson) initium pugnarum de renata natione declaravit. Politicus in factione a Patursson condita factus est cui nomen Sjálvstýrisflokkurin (separationis fautorum). Fama eius aucta est, cum in munere magistri anno 1909 instructionem lingua Danica praebendam recusabat. Res ita inusitatae fuerunt, ut ante ministerium educatorium Hagae ipsum iretur. Discipulus tunc fuit Gulielmus Heinesen, qui tempora anteriora in memoria habuit quando Dahl discipulos ad usum linguae Danicae coegerat.[1] Anno 1912 a cursu honorum scholasticorum devertit. Unum annum et in universitate Danica quadam docuerat.
Anno 1912 parochus communitatis Suðuroy creatus est, anno 1918 praepositus insularum Faeroarum omnium proclamatus. Quod officium usque mortem implevit. Sicut praedecessores varii conversionem textuum ecclesiasticorum in linguam Faeroensem intendit: id e.g. iam Andreas Christianus Evensen amicus postulaverat. Rituale anno 1919 conversum ob litigationes diversas haud ante annum 1929 in lucem prolatum est. Librum Psalmorum iam 1921 converterat, antequam Novum Testamentum tractare inciperet. Anno 1937 versio completa prelis mandata est, cum Victor Danielsen versionem alteram pararet. Laborem in Vetere Testamento convertendo infinitum Christianus Osvaldus Viderø ad finem patravit. Anno 1961 labor perfectus erat; versio altera Victoris Danielsen iam anno 1949 edita erat, quippe quae non e linguis originalibus exarata esset.
Dahl et catechismum convertit ano 1922, Historiam Bibliae Caroli Frederici Balslev (1924) et collectionem homeliarum pro servitio divino in regionibus remotis a christifidelibus laicis ipsis faciendo. Cantus ecclesiasticos Martini Lutheri quoque ad sermonem patrium suum feliciter et sollerter adaptavit.
Iam anno 1908 grammaticam linguae Faeroensis pepigerat ad usum discipulorum praetitulatam Føroysk mállæra til skúlabrúks. Quod opus et nostris temporibus adhibetur et magni aestimatur. Miles Britannicus Paulus M. Harvey grammaticam in linguam Anglicam transtulit auxiliante Iacobo de Skarði. Cum librum in lucem proferri non posset, domnus Lockwood rogatus est ad grammaticam Anglice conficiendam. Quae sub titulo An Introduction to Modern Faroese praesentata est. Cum Dahl et gradus historicos descripsisset, grammatica Anglice scripta linguam recentem solummodo obumbrat.
Dahl praeter ecclesiastica et opera saecularia (in prosa et in versibus) fecit. Filii Iacobi Dahl fuerunt historicus archaeologusque Sverri Dahl (1910–1987) et musicographus poetaque Regin Dahl (1918–2007).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.