Holus, vel olus (-eris, n.), est planta vel plantae pars ad esum sativa vel in messi conlecta, seminibus et plurimis fructibus dulcibus exclusis. Notio holeris ad folia, caules, vel radices plantarum herbacearum usitate spectare solet, sed nonnullos fructus comprehendit, inter quos fructus generis Cucurbitae. Vulgo est confusio inter homines de natura quorumdam fructuum holerumque, et nonnulli dissimilitudinem nesciunt.

Thumb
Fructus et holera nonnulla
Thumb
Holera in macello in Civitatibus Foederatis venumdantur.

Nomini non sunt fundamenta in biologia; eius significatio potius ex memoria culinaria et culturali deducitur. Ergo, usus huius verbi est aliquando libidinosus et opinabilis. Exempli gratia, nonnulli homines fungi habent holera, quamquam fungi non sunt plantae,[1][2] sed alii eos habent aliud cibi genus.[3]

Aliqua holera cruda, aliqua cocta edi possunt; aliqua adeo coquenda sunt ut edi possint. Holera saepissime coquuntur in cibis conditis vel salsis; nonnulla autem saepe mensis secundiis et aliis cibis dulcibus, sicut rhubarb pie? et carrot cake,? adhibentur.

Etymologia

Thumb
Holera in macello venumdantur.
Thumb
Area Cucurbitarum Heligan in oppido Cornvalliae Angliae
Thumb
Diagramma Eulerense coniunctiones in verbis holerum sensu culinario fructuumque sensu botanico monstrat, Anglice designatis.
Thumb
Stir fry modo Asiae Meridianae: Ipomoea aquatica in chili? et sambal.
Thumb
Holera et nonnulli fructus in via Guntur in urbe Indiae venumdantur.

Sunt minimum quattuor definitiones quae ad fructus et holera spectant:

  • Fructus (in botanica): ovarium plantae florentis (inter quae aliquando structurae accessoriae
  • Fructus (culinarius): quaelibet plantae pars edulis cui est sapor dulcis
  • Holus: quaelibet plantae pars edulis sapore condito praebita?
  • Holus (legitimum): res quibus ut holera in singulis provinciis vectigal imponitur

Cultus et exportatio

Thumb
Semina pultium.
Thumb
Holera

Omnium orbis terrarum civitatum, Sina est maximus holerum cultor, praecipue Solani tuberosi, Allii cepa, Brassicae oleraceae (Anglice cabbage), Lactucae sativae, Solani lycopersici, et Brassica oleracea Italici cultivarietatum gregis (Anglice broccoli).

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.