Historia Argentinae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Argentinae in quattuor partes praecipuas dividi potest, quae sunt aevum prae-Columbianum vel prima historia (usque ad saeculum sextum decimum), aevum coloniale (1530–1810), aevum civitatis institutae (1810-1880), et historia Argentinae hodiernae (ex 1880 fere).
Praehistoria in terra Argentinae hodiernae coepit cum primi homines australem Patagoniae apicem abhinc annorum 13,000 fere attingerent. Historia scripta coepit cum annalistae Hispanici in expeditione Ioannis Díaz de Solís ad Flumen Argenteum anno 1516 advenirent, quod initium possessionis Hispanicae huius regionis significat.
Monarchia Hispanica anno 1776 Viceregnum Fluminis Argentei constituit, consortium territoriorum, ex quibus ratio nonnullarum civitatum liberarum gradatim formandarum per res novas Maii 1810 gradatim coepit, rerum publicarum quarum una Provinciae Coniunctae Fluminis Argentei appellabatur. Libertate die 9 Iulii 1816 declarato, Imperioque Hispanico anno 1824 clade victo, civitas foederalis inter annos ab 1853 ad 1861 instituebatur, hodie Res Publica Argentina appellata.