Lingua Hindica
lingua / From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Hindica[1] (Devanāgarī हिन्दी aut हिंदी, Hindī /ˈɦɪndiː/) est una e nonnullis linguis quae linguae Hindi appellantur.[2] Quaeque ad divisionem Indicam sive Indoaryanam familiae Indoeuropaeae pertinent; qua lingua hominum inter 180 000 000 et 500 000 000 in India boreali mediaque loquuntur.[3][4] Hindica est una e duabus civitatis Indiae linguis publicis et una e viginti duabus linguis Indiae schedulo enumeratis.[5] Etiam homines aliarum multarum civitatum, quod vocabulo Hindi appellatur, sese loqui confitentur; sed quam linguam sic dicunt ipsi, philologi saepe aliis nominibus, ut Bhojpuri, Maithili vocant aliisque. Est etiam haec lingua publica tertia insulis Vitiensibus, quae ibi Hindi seu Hindustani appellatur; qui separatus esse sermo censetur, et nomine Hindi Vitiensis (Anglice Fiji Hindi) nuncupatur.
Lingua Hindica हिन्दी seu हिंदी | ||
---|---|---|
IPA: | [ hɪnd̪i: ] | |
Taxinomia: | ||
Locutores: | 180 000 000 (Hindi stricto sensu) 120 000 000 ut lingua secunda | |
Sigla: | 1 hi, 2 hin, 3 hin | |
Status publicus | ||
Officialis | India | |
Privata | in multis civitatibus | |
Litterae: | Litterae Hindi | |
Scriptura: | Scriptura Devanagari | |
Procuratio: | ||
Regio linguistica Hindi sicut apud Masica (1991) evolvitur |