Hestia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hestia (Graece: Έστία) erat in mythologia Graeca dea virginea foci, architecturae, familiae, res publicae et domus. Prima erat filia Croni et Rheae, qua de causa erat dea aetatis deorum Olympicorum primae, cui fratres erant: Demeter, Hera, Hades, Posidon et Zeus.
Vide etiam paginam discretivam: Hestia (discretiva).
In mythologia Romana Hestiae similis erat Vesta, quod etiam Cicero (De Natura Deorum, II, 67) scripsit:
- Nam Vestae nomen a Graecis (ea est enim quae ab illis Estia dicitur); vis autem eius ad aras et focos pertinet, itaque in ea dea, quod est rerum custos intumarum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est