Hermupolis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hermupolis (Graece Ερμούπολη) est urbs Graeca Syro in insula sita. Olim caput nomi Cycladum, nunc est administrativa unitatis regionalis simulque demi Syri sedes, qui die 1 Ianuarii 2011 pristinis demis Hermupoli, Posidonia, Ano Syro coniunctis factus est.
Locus: 37°26′22″N 24°56′17″E
Numerus incolarum: 11 039, 11 938, 12 949, 11 407, 16 971
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Hermupolis urbs tempore seditionis contra Turcas annis 1820 orta est, ubi plurimi profugi ex Asia Minore, Chio et Psara venientes in insula accepti sedes collocaverunt. Cum vetus urbs ("Palaeopolis") nomine Ano Syros (a mari viso) in colle sinistro sita gradatim in portum versus descendat, nova urbs Hermupolis, quae anno 1834 publice condita est, loco inferiore circa portum et in colle dextro sita est. Urbes quidem indissolubiliter conexae sunt.
Multi "Syro-Francorum" Catholicorum, qui iam ante Bellum rerum novarum Graecum in insula vixerant, vetere in urbe manebant, locupletiores eorum autem in novam urbem descenderunt. Hermupolis mox medius rerum oeconomicarum locus Graeciae et portus maximi momenti facta splendidis aedificiis exornata est. Etsi postea gravitate Piraeo cessit, tamen adhuc magnificum urbis saeculi undevicesimi aspectum praebet plurima aedifica stilo neoclassico, qui vocatur, aedificata asservantis.
Ano Syros ubi maxima ex parte Catholici habitant. Summo in colle ecclesia cathedralis Sancti Georgii sita est, infra conventus Capuccinorum anno 1633 conditus et monasterium Iesuitarum.
In urbe praeterea est unum ex antiquissimis Graeciae museis archaeologicis et theatrum Apollinis anno 1861 erectum. Curia classicistica (inchoata 1876, dedicata 1898, aedificata ab Ernesto Ziller) media in urbe areae Miaulis adiacet.
Ut medius regionis Aegaei Australis locus Hermupolis variis magistratibus ac institutis publicis instructa est. Praeterea urbi nosocomium et universitas sunt.